# Lehre und Wehre_St. Louis Missouri_Juli 1863_S196 # AI-corrected against the scan — CHI Digital Archive (demonstration) 196 Theologische Axiome. 23. Quemadmodum jus docendi et sacramenta administrandi radicaliter ad totam ecclesiam, publicum autem ejus exercitium ad ejus ministros legitime vocatos spectat: ita quod libet ecclesiae membrum perinde ac totus coetus claves aeque habet ac facultatem docendi, sed ad usurpationem tantum privatam, non ad usum publicum et solennem, ne confusio oriatur, ecclesiam misere dilaceratura. Quando autem coitur in coetum publicum, tum claves ab illis tantum sunt usurpandae, quibus tota ecclesia per publicam vocationem earum exercitium et usum commisit. (Deyling.) Wie das Recht zu lehren und die Sacramente zu verwalten der Wurzel nach der ganzen Kirche, die öffentliche Ausübung desselben aber den rechtmäßig berufenen Dienern derselben gehört: so hat jedes Glied der Kirche ebenso wie die ganze Gemeinde gleicher Weise die Schlüssel, wie die Macht zu lehren, aber allein zu privater Anwendung, nicht zu öffentlichem und feierlichem Gebrauche, damit keine Verwirrung entstehe, die die Kirche jämmerlich zerreißen würde. Wenn man sich aber öffentlich versammelt, dann sind die Schlüssel nur von denen in Anwendung zu bringen, denen die ganze Kirche die Ausübung und den Gebrauch derselben durch öffentliche Berufung übertragen hat. 24. Quemadmodum claves sub nomine Petri omnes accepere discipuli, ita sub nomine discipulorum tota ecclesia, quae per ordinarios verbi ministros hodie eas exercet; alias nulla esset peccata ligandi vel solvendi potestas in nostro ministerio. (Balduin.) 25. Quemadmodum cives liberae alicujus civitatis omnes, quotquot urbem illam incolunt, commune jus habent et parem libertatem, quod rempublicam attinet, et tamen ordinis causa eligunt senatores, hisque praeficiunt consulem, cui claves urbis et statuta tradunt, quo illa communi omnium nomine tueatur atque juxta illa rempublicam administret: ita quoque faciunt cives civitatis Dei. Habent hi quidem communionem omnium sanctorum, et omnia ipsorum sunt 1 Cor. 3, 21., omnia possident sub uno capite, Christo, qui omnia ad salutem necessaria suae ecclesiae et in ea sigillatim unicuivis membro, etiam minimo, sanguinis sui merito acquisivit; et tamen ordinis causa eligunt certas personas, quibus demandant administrationem clavium regni coelorum, quales sunt apud nos diaconi, pastores, doctores, episcopi sive superintendentes et consimiles, ut ita juxta doctrinam Pauli apud nos omnia εὐσχημόνως καὶ κατὰ τάξιν fiant. (Polycarp. Lyserus.) Wie alle Bürger einer freien Reichsstadt, so viel ihrer die Stadt bewohnen, ein gemeinschaftliches Recht und gleiche Freiheit haben, was die Republik betrifft, und wie sie doch um der Ordnung willen Senatoren wählen und diesen einen Bürgermeister vorsetzen, dem sie die Schlüssel und Statute der Stadt übergeben, damit er dieselben im gemeinen Namen aller handhabe und nach denselben die Republik regiere: so thun auch die Bürger der Stadt Gottes. Sie haben zwar eine Gemeinschaft aller Heiligen und alles ist ihr, sie besitzen alles unter dem Einen Haupte, Christo, welcher alles zur Seligkeit Nöthige seiner Kirche und in derselben insonderheit einem jeden